Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.28.1 | Cic. Fam. 13.28.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.28a.1 |
13.28.1
etsi libenter petere a te soleo , si quid opus est meorum cuipiam , tamen multo libentius gratias tibi ago , cum fecisti
aliquid commendatione mea , quod semper facis . incredibile est enim quas mihi gratias omnes agant , etiam mediocriter a me tibi commendati . quae mihi omnia grata , sed de L . Mescinio gratissimum . sic enim est mecum locutus , te , ut meas litteras legeris , statim procuratoribus suis pollicitum
esse omnia , multo vero plura et maiora fecisse . id igitur (puto enim etiam atque etiam mihi dicendum esse ) velim existimes mihi te fecisse gratissimum .
13.28.2
quod quidem hoc vehementius
laetor , quod ex ipso Mescinio te video magnam capturum
voluptatem ; est enim in eo cum virtus et probitas et summum officium summaque observantia tum studia illa
nostra , quibus antea delectabamur nunc etiam vivimus . quod reliquum est , velim augeas tua in eum beneficia omnibus quae te erunt dignae ; sed duo , quae te nominatim rogo , primum ut , si quid satis dandum erit
'AMPLIVS EO NOMINE NON PETI ,' cures ut satis detur fide mea ; deinde , cum fere consistat hereditas in iis rebus , quas avertit Oppia , quae uxor Mindi fuit , adiuves ineasque rationem quem ad modum ea mulier Romam perducatur . quod si putarit illa fore , ut opinio nostra est , negotium
conficiemus . hoc ut adsequamur , te vehementer etiam atque
etiam rogo .
13.28.3
illud , quod supra scripsi , id tibi confirmo in
meque recipio , te ea quae fecisti Mescini causa quaeque feceris ita bene conlocaturum , ut ipse iudices homini te gratissimo , iucundissimo benigne fecisse . volo enim ad id quod mea causa fecisti hoc etiam accedere .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.28.1 | Cic. Fam. 13.28.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.28a.1 |